Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.10.1 Cic. Fam. 8.10.4 (English) >>Cic. Fam. 8.11.1

8.10.3 nunc exitus est anni ; nam ego has litteras a. d. xiiii K. Decembris scripsi. plane nihil video ante K. Ianuarias agi posse. Nosti Marcellum, quam tardus et parum efficax sit, itemque Servius quam cunctator. cuius modi putas hos esse aut quam id quod nolint conficere posse, qui quae cupiunt tamen ita frigide agunt ut nolle existimentur? novis magistratibus autem, si Parthicum bellum erit, haec causa primos menses occupabit ; sinaut sit aut non erit istic bellum aut tantum erit ut vos aut successores parvis additis copiis sustinere possint, Curionem video se dupliciter iactaturum, primum ut aliquid Caesari adimat, inde ut aliquid Pompeio tribuat, quodvis quamlibet tenue munusculum. Paulus porro non humane de provincia loquitur. huius cupiditati occursurus est Furnius noster ; pluris suspicari non possum. 8.10.4 haec novi ; alia quae possunt accidere non cerno. multa tempus adferre et praeparata mutare scio ; sed intra finis hos quaecumque acciderint vertentur. illud addo ad actiones C. Curionis, de agro Campano ; de quo negant Caesarem laborare, sed Pompeium valde nolle, ne vacuus advenienti Caesari pateat. quod ad tuum decessum attinet, illud tibi non possum polliceri, me curaturum ut tibi succedatur ; illud certe praestabo ne amplius prorogetur. tui consili est, si tempus, si senatus coget, si honeste a nobis recusari non poterit, velisne perseverare ; mei offici est meminisse qua obtestatione discedens mihi ne paterer fieri mandaris.



Cicero, Epistulae ad Familiares (XML Header) [genre: prose; letters] [word count] [lemma count] [Cic. Fam.].
<<Cic. Fam. 8.10.1 Cic. Fam. 8.10.4 (English) >>Cic. Fam. 8.11.1

Powered by PhiloLogic